Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 6: Versus 25

Ideo dico vobis,etc.Quia non potestis Deo servire et mammonae.Ne sitis solliciti, quod est servire divitiis. Contemptum saeculi et fiduciam futurorum toto sermone praecepit, dum et mala sustinere et non ulcisci, et inimicos diligere jussit, et humanam gloriam fugere. Nunc vult confirmare per fidem in spe aeternorum, quia plures sunt quos amor praesentium et desperatio futurorum torpentes facit.In sudore vultus paratur panis, sed labor est exercendus, sollicitudo tollenda est, quae mentem perturbat: dum timet ne aut possessa dispereant aut eleborata non contingant.Animae vestrae.Id est animalitati cui haec necessaria sunt. Totam spem Deo committite, quia nihil, nisi quod decrevit ille, potestis acquirere vel retinere.Anima hic ponitur pro vita, quae cibo sustentatur, ut ibi:Qui amat animam suam, perdet eamJoan. 12..Animalitas cibo alitur: et ponitur hic pro vita: vivit cum pecoribus. Quam qui perdit propter Christum, inveniet eam spiritualem in vitam aeternam.Nonne anima?etc. Non vita propter escam, nec corpus propter vestimentum, sed econtra. Ideo non sit sollicitus animus, ut percipiat quod propter se creatum est.Quasi dicat: Qui dedit majora, id est vitam et corpus, dabit et minora, id est victum et vestes. In his promissis veritatis nemo dubitet: Sit homo quod esse debet, mox adduntur ei omnia propter quem sunt facta.
(* Traductions européennes)